Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)
iugo a primordio vos in statum libertatis, et in signum gratiae nostrae recepimus, et quam dulciter ac benigne vestram conseruationem et bonum procurauerimus, in defensa vos et vestros, sicut nostrosmet Venetos, fauorabiliter pertraclauimus; nullo modo credere pessumus, quod nouitates praedictae ab vllo infidelitatis fomite processisse potuerint; quin imo eas potius ex accidentali casu aliquo, sicut quotidie euenit, credimus prouenisse. Accessit enim mentibus, quantis laboribus et expensis nos, et vniuersaliter staium nostrum supposuerimus cum D. rege Hungariae solum ob vestram libertatem tuendam, et vt in fidelitate, et gratia nostra vos conseruare possemus, et cum quanto personarum et rerum discrimine nos contra eum opposuerimus causa Vestri; quum, prout scitis, iam lucri, vel alterius emohimenti nostri ex vobis occasio nulla erat. Abinde enim et maxime per amplas oblationes, ab ambasciatoribus vesti^is, pridie existentibus Venetiis, nobis factas, illud pi^ocessit, quod cum magnis nostris grauitatibus et expensis tenere continuo statLieramus ducentos equestres et multos pedestres, cum quibus et liga in partibusSclauoniae, vos et Vestra ab Hungarorum dominio protegere valeremus. Qualiter igitur in cor vestrum possit ascendere, quod tantae caritatis fideles et filii, tot defensi laboribus, tot conseruati periculis a nostra deuotione velitis aliqualiter deuiare, sanae mentis potest quilibet faciliter iudicare. Hortamur ergo vestram prudentiam, quatenus praemissis diligenter in animo recensitis, suauitatem etiam vobis nostri dominii proponentes, ac feritate et auctoritate dominii Iluugarorum, quod