Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)

autem dum nobis coneepto itinere pro debellandis et explantandis proditoribu s proh dolor ! Sercnissi­miPrincipis, Domini Andreae, quondam regis Si­ciliae, fratris nostri cliarissimi, laudandae recorda­tionis, et aliis nonnullis in eiusdem se participan­tibus, aemulis nostris, ad partes vltra maritimas accedentibus, nostro iugiter lateri adhaerendo, nec non alias, in aliis nostris, et regni nostri nego­ciis, etagendis, (quae prafesentibus prae multitudi­ne existunt toediosa denotari) deseruiuit; pro qui^ bus, licet multo plura a nobis mereatur, in aliqua­lera tamen seruitiorum suorum retributionem, ipsum Castrum Soploncjia, cum omnibus pertinentiis et Vtilitatibus vniuersis, in superficie earumdem exi­stentibus, quouis nominis vocabulo Vocitatis, sub suis veris metis et antiquis et metarum limitatio­nibus, quibus per priores eiusdem possessores ha­bitum exstitit, et possessum , praelibato Magistro Peti 'O, et suis haeredibus, et posteris vniuersis de consensu et annuentia Excellentissimae Dominae, Elisabeth reginae, Genitricis nostrae charissimae, ac consilio Praelatorum et Baronum regni nostri de regia poteslatis plenitudine , eo iure , quo ad noslram collationem pertinere dignoscitur, nostrae nouae donationis titulo dedimus, donauimus, et contulimus tenendum, possidendum, pariler et ha­bendum, saluis iuribus alienis. In cuius castri et possessionum ad ipsum pertinentium dominium eundem Magistrum Petrum per Antonium , Aulae nostrae militem, de aula noslra specialiter ad hoc transmissum , fecimus introduci. In cuius rei me­moriam, firmitalemque perpetuam praesenles ei­dem concessirnus litteras nostras priuilegiales pen­dentis et autentici sigilli nostri dupplicis munimintf

Next

/
Oldalképek
Tartalom