Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)
tiino salutis intultu expressius iniungentes, quatenus ipsius regis in hac parte considerans voluntatem, viam pacis et concordiae non refugias, sed acceptes; nouisti enim, quod guerrarum prosecutio praeter sumptuum onera, tristes vt pluriinum exitus parere consueuit; cum nunc illuin ferrum perimat, nunc gladius hunc absumat, et nunc subducat alius illum casus. Super quo, quia sicut tua discrelio nouit, in talibus est periculosa dilatio, intentionem tuam nobis cum celeritate rescribas, crediturus iis, quae Yenerabilis fraler noster Petrus, Episcopus Portuensis, Apostolicae sedis nuncius, lator praesentium tibi pro parte nostra, retulerit in praemissis. Datum apud villam nouam. Auinienon. Dioeces, IY. Idus Augusti Anno IV, Indidem. Quomodo Petrus, Portuensis Episcopus sua ad Ludouicum R. H, et Venetos defunctus fuerit legatione, descripsit Phil. Mazzerus in Actis SS. Vng. S, I. p. 100 sqq. Ludouicuni dicit, pacem Venetis ohtulisse, ac liherationem lerusalem tam humiliter et deuote , ut ah ipso fratre Petro ex partc Papae venerahile signum et vexillum crucis receperit, personaliter infra decem annos manu forti faciendam, jurasse ; ast Venetos propo^itum pacis ahnuisse, CCXLV, /tn. Ch. 1356. ldem Innocentius Episcopo Quinqueecclesiensi ob Firmanum Episcopum adiutum gratias refert, Innocentius Episcopus Seruus Seruorum Dei, Ven. fratri Nicolao Episcopo quinquecclesien. Salutem et apostolicam benedictionem. Venerabilis fratris nostri Boniohannis, Episcopi Firmani, grata nobis relatione percepimus, quod tu ei, quem