Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)

ad instantiam eorumdem luimilem et deuotam li­bertates infrascriptas, quibus etiam inter ceteras ciuitas nostra Grecensis a tempore fundationis eius­dem est gauisa, duximus eisdein concedendas ; ita vt a modo in posterum dicta Kaproncza tanquam libera et capitalis ciuitas regalis censeatur, ciuesque eiusdem infra denotatis libertatum praerogatiuis , more ciuium Grecensium perpetuis temporibns gratulentur. Ita videlicet, quod quadraginta mar­cas solum modo in vsuali moneta, et pro tempo­re currenti, marcam quamlibet cum quinque pen­sis computando in die strennarum, et non ante , neque post, ipsi ciues per nuncios suo!, praecise , et absque interpellatione qualibet nobis mittere et soluere pro censu annuo teneantur. Conditiones ita­que et libertates hospituin seu ciuium in praedi­cta ciuitate habitantium et commorantium tales habeantur: Quod quicunque ciuis alium ciuem vituperiis, opprobriis aut eontumeliis affecerit, si inde conuictus fuerit, laeso decem pensas, in com­munes expensas centum denarios soluat, qui si post trinam correctionem se non emendauerit, rebus omnibus in commune applicatis, tanquam infamis de ciuitate turpiter expellatur; si quis eliam ala­pam alteri dederit, vel per crines malitiose traxe­rit, eamdem poenam patiatur; si vero hoc Iudi­ce sedente pro tribunali, vel alias vbicunque in eius conspectu perpetrare praesumpserit, poena duppiicis plectatur; quod si hoc in persona iudi­cis vel cuiuscunque sui Assessoris attenlauerit, de­cem marcas vsualis monetae pro poena soluat. Quod si soluendo non fuerit satisfactum, manum amiltat. Si quis vero cultello, gladio, lancea aut sagitta, vel aliquo tali modo alium vulnerauerit,

Next

/
Oldalképek
Tartalom