Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)

destinandum; qui quidem homines nostri demum ad nos reuersi, concorditer nobis retulerunt, vt terciam partem possessionis Guluez, Nicolaus, filius Iacobi, Matheo et Iohanne, filiis suis, se­cundum regni consuetudinem , presentibus probis viris, vicinis ct commetaneis aduocatis, pro quarta parte puellari Domine Katherine, sorori ipsorum et fiiiis suis prenominatis cum ereccione metarum distinguendo hinc et inde, presente homine ipsius Vicarii, cum quodam promonthorio seu terra in­culta, super quam vineam facere, seu plantare 6oIent, de porcionibus possessionariis ipsorumChor­to, Bajla etGuIuez habitam, eandem sessionem di­stinguendo de eisdem , in filios filiorum iure per­petuo irreuoeabiliter possidendas tradidissent et contulissent. Et quia ipsa sessio sufficiens domine non fuisset, a parte Zerdahely cum terris arabi­libus signando hinc et inde, Nicolaus cum pre­dictis filiis suis domine prefate et suis filiis preli­batis adaugmentassent , condonando, obligantes se Nicolaus cum suis filiis, quod si alias posses­siones apud manus alienas habitas rehabere pos­sent, ex tunc dicte Domine sorori ipsorum et filiis suis supradictis partem ipsis attingentem extradare tenebunturj et ipsa Domina vel sui filii Nicolaum, et filios suos cum eorum laboribus et expensis ad­iuuare tenebuntur. Datum in octauis Omnium Sanctorum. Anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo quinto." E charta origiuali cjmelii episcop. Quinque^ Eccle­siensis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom