Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)
gyones dictorum fratrum resident; qui nulla seruitia, munera et tributa nobis, aliisque nostris successoi ibus facere et administrare tenentur, nisi fratribus memoratis; in vna qualibet septimana, vna die debent laborare, terragium etiam dnodecim denariorum, quod dicti nostri hospites deZemenye singulis annis in festo Beati Michaelis Archangeli, temporibus autumni dare sunt consueti, videlicet de qualibet integra curia duodecim denarios Viennenses, vel pro tempore currentes. Item tria munera, quibus dicti nostri hospiles annuatitn nobis tenentur, scilicet in festo Natiuitatis Domini, de vna qualibet curia integra vnum caponem, et duas tortas; circa festum etiam Paschalis similiter de singulis integris curiis hospitum nostrorum praedictorum 12. oua et duas tortas, et in festo Beati Martini de qualibet Curia modo praemisso vnam assaturam et duas tortas, iam dicto monasterio et fralribus in eo residentibus annuatim ministrare. Item molendinum nostrum, quod est prope idem monasterium, simul cum iurisdictione nostra in venationibus et piscaturis, a praefatis ciuibus nostris de Zemenye, nobis de iure cedenti, praenominato Monasterio Ecclesiae Beatae Virginis, et fratribus in eodem residentibus. Iiaec omnia snpradicta dedimus, donauimus et contulimus, imo damus et donamus, iure perpetuo et irreuocabili per ipsum nostruni monasterium et fratres in eodem commorantes pacifice possidenda et habenda, eo modo, quod nullus ex nostris iiliis, aut successoribus de praemissis nostris donatitiis ab iisdem Monasterio et fratribns nihil penitus valeant et possint pro se vsurpare tcmporum in processu. Si quis autem