Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)

regni sui decreuerit faciendum , siue staluendum, ex matura deliberatione praehabita agit, ordinat et disponit in his praesertiin, quae ad vtilitatem honorem et commodum suum , suique regni ve­nire possunt, non immerito sic ordinata, acta et disposita ab omnibus Regnicolis debent ap­probari , et inuiolabiliter obseruari. Hinc est, quod, Nos Nicolaus, Dei et Apostolicae Sedis gratia , Archiepiscopus Strigoniensis, locique eius­dem Comes perpetuus de Tharath^ Thomas Petl, Magister Ianitoruin regalium et Castellanus de Cho­kokow, Marochwen Magister Agazonum regina­lium, et Comes de Beregh j Nicolaus Praepositus Steuciensis, ( Scepusiensis ) Ladislaus Praepositus Chazmensis, Comes Capellae regiae, Gregorius custos Yaradiensis, Decretorum Doctor, Ioannes Oliueri, Magister Dapiferorum reginalium , ac Io­annes Alexandri Comes Szagradiensis, et Castella­nus de Symus, et de Zelendren, de consensu man­dato et voluntate Serenissimorum Principum Do­mini Ludouici, praedicta gratia, regis, et Do­minae Elisabeth reginae Hungariae, Genitricis eius­dem, Dominorum nostrorum, vobis Excellentissimo Principi, Domino Kazimiro, saepedicta gratia, Po­lonorum regi personaliter recipienti, promittimus bona fide, absque omni dolo sine fraude, quod ad hoc, vt compositio, ordinatio et dispositio , quae dudum inter vos et Potentissimum Principem, quon­dara Dominum regem Carolum Sororium vestrum Dominumque nostrum super subiectione omagii et regimine regni vestri Poloniae, in persona Sere­nissiinoruin Principipum. Dominorum Ludouici , Andreae, et Stephani Natorum ipsius iu casu, vbi vos absque haerede masculini scxus decedere cou-

Next

/
Oldalképek
Tartalom