Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)
<lo, ipsos in eisdem perhempnuliter commisimus fruituros et gauisuros. Insuper pro tranquiliori statu et pacifico commodo eorumdem regnicolarum nostrorum, de voluntate eiusdem genitricis nostre, et consilio eorumdem Baronum nostrorum, ipsis ex. solita liberalitate huiusmodi libertates infrascriptas superaddendo duximus concedendas: quod si prelati vel aliqui viri ecclesiastici contra nobiles regni nostri in aliqua causa in presencia alicuius Iudicis regni nostri processerint, et Jitem habuerint, tunc pro causa, pro qua agitur, Lite pendente, interdictum in eos ponere, vel contra ipsos sentenciam excommunicacionis non possint promulgare, sicut hactenus vsi sunt, et consueti, absque scitu et noticia regie Maiestatis; et si ydem viri ecclesiastici seu prelati tramite iuris obseruato in alicuius regiiludicis presencia de iure conuicti fuerint, tunc in eiusdem grauaminis penam, quo eorum aduersarios intendebant honerare, seii aggrauare, incidanteo factojnec pro funere hominum per aliquem vel per aliquos interemptorum Archidiaconi, mala consuetudine, sicut vsi sunt^ vnam marcam exhigere valeant atque possint. Minuli etiam Conuentus ab emanacione litterarum suarum super perpetuacione possessionum conficiendarum cessent, et eoruui sigilla omni careant Jirinitate. Lucrum vero camere, prout tempore Incliti Principis domini Karoli , olim regis Hungariae, genitoris nostri karrissimi, pie mernorie, de quolibet integro fundo cuiie tres grossi soluebantur, sic et nunc cum tribus grossis in nostra cainera cudendis, quorum grossorum unus sex denarios camare nostre in valore et quantitate sex latorum Wvennensium valeat, ct ipsorum gros-