Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)

bera terrarum sub regnorum distinctione disposuit, et sic regum ac Principum regimen dirigi voluit, , et salubriter gubernari suum gregem ; regalibus procul dubio incumbere dignoscitur officiis ad ea continua solicitudine intendere , quae gregi sibi credito expedire viderint, ac noueririt opportuna; etpraesertim circa Ecclesiarum negocia, atque iura eo specialius et deuotius eos conuenit excittiri, quo conditor anledictus eam supremam in regimine ma­trem cunctorum fidelium esse censuit, et Magi­stram, vt Deo propitio sibi iliic famulantes prote­gantur a noxiis , salutaria semper incrementa reci­piant, et pacis afiluant vbertate; nunc eisdem 110­vas donationes faciendo, nunc donata ampliando, nunc pro bis, quae successiue inutilia essent red­dita, de vtilioribus permutalionis titulo, seu alias prouidendo. Proinde ad vniuersorum notitiam ha­rum serie volumus peruenire; quod cum inter Praeposilum et Capitulum Budae veteris ex vna par­te, et castellanum nostrum ac ciues de eadem ex altera , multifariae discordiae f dissensiones, scan­dala , rixae, et contenliones ab olim exortae fuis­sent successiue, et super his vtrinque tam Ma­iestati nostrae regiae, quam reginali foret con­questum ab antiquo tempore, quia idem Praepo­silus cum Capituio, iura iurisdictiones et dominium proprietarium vendicabat in oppidum et ciues an­tedictos vigore donationum regalium ipsorum Ec­ciesiae factaruin et collatarum , ipsis recusantibus eisdem obedire m hac parte. Nos qui ad oppidum, seu ciuitatem ipsam speeiali ducentes alfectu, quod cuilibet exinde patere potest intueiUi , quia duas solennes Ecclesias, vnam videlicet pro collegio Prae­positi, et Capituli praedictorum, nos regina nostris 24 *

Next

/
Oldalképek
Tartalom