Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)

quum his, quae ad palrocinium sanctae matrisEc­clesiae pie translata, et diuino cultui exstiterunt dedicata, consensum adhibere primum est, et viae salutis directiuum ; quia Ecclesia Beati Pauli Apostoli Bachjensis praenotata, igne inopinabili in vigilia festi Beatorum Philippi et Jacobi Apo­stoJorum, cuius nunc quarta praeterisset reuolu­tio annualis, damniferum incendium passa, com­plurima litteralia instrumenta, super possessio­nibus praedictae Ecclesiae Bachyensis emanata, ibidem existerunt exusta; vt ex Magistrorum La­dislai Praepositi, et Petri Custodis, eiusdem Ec­clesiae Baclijensis querulosa, aliorumque quam plurimorum fidelium nostrorum relatione perce­pimus ; ideo nos nolentes, quae sanctae eleemo­synae per pios progenrtores nostros olim illuslres reges Hungariae et alios Christicolas ipsi Ecclesiae elargitae sunt, nostro tempore depereant et perdan­tur; salutiferae spei nostrae incitati eidem Ecclesiae dono gratiae nostrae annuimus, vt vniuersas pos­sessiones et possessionarias portiones praedictae Ecclesiae Bachyensis, quas ipsa ecclesia et per consequens Archiepiscopus Colocensis, Praepositus et Capitulum dictae Ecclesiae Bachyensis a tem­pore triginta duorum annoruin iam elapsorum legitima praescriptione praecedentium vsque huc pacifice nomine iuris praelibatae Ecclesiae Bachy­ensis iusto iuris titulo possedisse et possidere, ac in quarum dominio ad praesens sine litigiosa con­testatione et lite existere dinoscuntur, de regiae potestatis plenitudine, ac de consensu et benepla­cita voluntate Serenissimae Principissae, Dominae Elisabeth, inclytae reginae Hungariae, Genitricis nostrae charissiuiae, ac consensu Praelatorum et

Next

/
Oldalképek
Tartalom