Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)
ad honorem ludicatus Curie sue nostram personam sublimante, atque predicte Partes pugiles ipsius duelli in conspectum Kegie Maiestatis, vt debuissent, statuerint, predictique pugiles, ascensis equis, ac arreptis lanceis, contra sese pugnaturi, processerint: tamen praedicti Magister Stephanus, filius Stephani, ac Briccius, dictus Kantor, sano inducti consilio, optenta prius nostra Iudiciaria licentia, interuenientibus composicionibus quam plurimorum Nobilium, vt omnis fomes inuidie, ire, rixe et odii de medio ipsorum penitus et in toto extirparetur, et se eterne pacis pulchritudine quirent amplexari, taliter super premissis se dixerunt concordasse, et concordarunt coram nobis; quod idem Magister Stephanus, filius Stephani de NagsL-ayen predictum Briccium, dictum Kantor ac Lorandum^ fratrem eiusdem, super ornnibus factis, hucusque per ipsos contra ipsum, videlicet Magistrum Stephanum quoquo modo perpetratis, expeditos reddidisset et reddidit coram nobis; ex conuerso vero predictus Briccius, dictus Kantor, eidem Magistro Stephano, filio Stephani , quadraginta quinque marcas compoli Budensis, partim in denariis promtis, et partim in estimacione condigna in terminis infrascriptis, videlicet quindecim marcas in in octauis festi Penthecostes, et quindecim marcas in octauis festi beati Andree Apostoli, nunc proxime venturis , vtpote sese subsequentibus, nostri in presencia soluere assumpsit coram nobis, tali condicione mediante, quod, si predictus Briccius, dictus Kantor, primum terminum in soluendo obmiserit, tunc in Iudicio trium marcarum, si vero secundum in dupio, si autem ter-