Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)
aestimarent regni consuetudine requirente. Et j>ost haec seriem praemissae possessionariae aestimatiotionis cum totius peracti negocii processu, ad octauas festi Sancti Iacobi Apostoli tunc proxime praeteritas Domino nostro regi fideliter rescriberet Capitulum Budense praenotatum. Tandem ipsis octauis festi Beati Iacobi Apostoli aduenientibus, praenominatus Egidius Praepositus de Bozok saepefato Stephano Litterato, dicto deSomogy, pro eodem Domino Abbate de Pyliscum procuratoriis litteris eiiisdem astante, ad praenominat.i C. Thomae accedens presentiam litteras iam dicti Capituli Ecclesiae Budensis, super praemissis Domino nostro regi rescriptas mdiciario eiusdem examini eidem praesentasset f in quibus inter cetera comperisset haberi, quod ipsum Capitulum Budense suis petitionibus amicabiliter eisdem pori*ectis diligenter annuentes cum Paulo, filio Petri, pro parte ipsius Domini Egidy, Praepositi de Bozok, liomine regio , ipsorum homines fide dignos Magistros Petruin Cantorem , etCosmam, socios et Concanonicos eorum ad ea , quae in eisdem lilteris dicti Comitis Thomae vidissent contineri, fideliter exequenda pro testimoniis duxissent destinandos ; qui demum ad eos reuersi ipsis concorditer ietulissent, quod ipsi, licet Dominus Abbas de Pylis, pars aduersa, vt debuisset, pro homine regio aliquem non adduxisset« quarto die festi beati Iacobi Apostoli, proxime tunc praeteriti, ad faciem particulae terrae inter praenotatum Egidium Praepositum, et Ioannem Abbatem de Pylis litigiosae, ac inter possessiones Maroth vocatas existentis, vicinis et commetaneis eiusdem vniuersis legitime conuocatis,Do-