Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)
iaudem et honorem gloriosae Virginis Mariae, Genitricis Dei, officio seu Missae eiusdem Virginis gloriosae, quam singuiis diebus in aurora, in cantu et nota tcnere et celebrare es astrictus, cuiusquue fructus, redditus et prouentus adeo tenues existunt, quod ouera et soiennitates eidem officio in cantu et nota incumbentia absque graui tuo praeiudicio supportare non valeas, pio animo moti de liberalitate propria annectimus et adiungimus per praesentes, tibique et deuotioni tuae ipsam praebendam, seu Magistratum ipsum quoad vsum memoratum, quamdiu vixeris in humanis, committimus gubernandum, pariter et regendum. Prouiso tamen, vt ipsa praebenda, quae pluririmurn destructa esse dinoscitur, ad fructus pristinos per te reuocetur ac conformetur, et dicta missa Beatae Virginis continue suis debitis in nota et cantu, et aliis solennitatibus, suis non fraudetur obsequiis, sed per te vel aliutn idoneum Presbiterum capellanum eidem missae in nota et cantu processionibus, laudabiliter deseruiatur, et provideatur in Diuinis. In quorum ornnium et singulorum testimonium et robur praesenles litteras sub nostro et dictorum fratrum nostrorum pendentibus sigillis communitas, dilectioni tuae duximus concedendas. Datum Posonii in sacristia dictae nostrae Ecclesiae feria sexta infra octauas beatorum Petri et Pauli Apostolorum. Anno Domini Millesimo trecentesimo quinquagesimo quarto." Ex originali Archiui Cameralis. Coll. Heuenesi Tom, XVllI. p. 79—8.