Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)
Corporis Christi. Anno eiusdem Millesimo trecentesimo quinquagesimo quarto. Nos igitur preceptis serenitatis vestre humiliter, vt tenemur, obedientes, vna cum predicto Hank, de Aranyas, homine vestro nostrum misimus hominein, pro testiinonio fide dignum, videlicet Laurencium Presbilerum Chori nostri ad premissa exequenda, qui demum redeuntes nobis concorditer retulerunt, quod idem homo vester dicto testimonio nostro presente, feria quinta proxima ante Festum Sancti Iacobi, nunc preteritum, in Comitatu Scepusiensi procedendo ab omnibus nobiiibus et ignobilibus, quibus decuisset et licuisset et specialiter vicinis et commetaneis ac proximis et consanguineis dicte Domine Gertrudi et Magistro Nicolao attinentibus, diligenter et conscienciose de premisso inuestigando taliter scire potuisset, quod provt supra narratur eadem Domina Gertrud, filia ipsius Comitis Gublini de Leuche, predicta auia fuisset Magistri Nicolai sepedicti. Datum sexta die Festi Sancti Iacobi supradicii. Anno Domini prenotato." Ex arcliiuo familiae Mariasi eiuit Bardosi. CLXVIII. sfn, Ch, 1354. Idem Capitulum M. Michaelem dc Berzewicze , contra M. Ioannem de Dardcz iussu Comitis curiae regiae citatum refert. Excellentissimo Domino suo Ludouico, Dei gracia Illustri Piegi Hungarie, Capitulum Ecclesie Beati Martini de Scepus Oraciones inDomino perpetua cum fidelitate: Literas Magnifici Viri Comitis Thome, ludicis curie vestie, Comitatusque de fhuruch tenentis honorem, cuint honore recepi22