Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)

repertum duobus lethalibus vulneribus vulneran­do, semiviuum reliquissent, lite pendente inter ipsos; cum tamen, provt idem Laurencius asse­seret, ipse in omnibus praemissis innocens esset penitus et immunis. Quare fidelilati vestre fir­miter precipiendo inandamus, quatenus Vestrum mittatis liominem pro testimonio fide dignum, quo presente Nicolaus, filius Andree, vel Michael, filius Hermanni, aut lohannes, filius Beke de Ba­yor, aliis absentibus homo noster, ab omnibus, quibus decet diligenter de premissis inuestigando, sciat et inquirat omnimodam veritatein, et post hec provt vobis exinde veritas constiterit, nobis fideliter rescribatis. Datum Bude in festo sancte Lucie Virginis. Anno Domini M. CCC. quinqua­f esimo tercio. Nos igilur preceptis Serenitatis reslre humiliter, vt tenemur, obedientes, no­strum misimus hominem pro testimonio fide di­gnum, videlicet Paulum, presbiterum chori no­stri, vna cum Michaele, filio Hermanni, homine vestro praediclo, ad premissa exequenda. Qui demum ad nos reuersi nobis concorditer retule­runtj quod feria tercia proxime preterita idem homo vester, dicto testimonio nostro presente, ab omnibns Nobilibus et ignobilibus, quibus de­cuisset et licuisset talem sciuissent veritatem de praemissis, quod predicti Paulus, Stephanus et Vyncentius tacita veritate huiusmodi inquisicionem contra ipsum Laurencium facere procurassent; quod ipse in dicto festo Inuencionis sancte crucis quemdam lohagionum ipsoruin, Paulum nomine, de dicto Iordanfalua, in fine eiusdem repertum duobus lelhalibus vulneribus vulnerando semiui­uum reliquisset, lite pendente inter ipsos; in qui-

Next

/
Oldalképek
Tartalom