Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)
CLXV. sln, Ch. 1354. Capitulum Castriferrei particulam terrcu metis distinctam iussu regio ciuitati Cinsiensi statuit. Nos Capitulum Ecclesie Castriferrei, nolum facimus tenore praesencium, quibus expedit vniuersis: Quod nos litteras excellentissimi Principis, Domini Ludouici, regis Hungarie, Domini nostri, recepimus reuerenter, in quibus idem Dominus noster Rex nobis firmiter dabat in preceptis, quatenus noslrum mitteremus hominem pro testimonio fide dignum, quo presente Nicolaus, filius Gothardi de Chovv, homo eiusdem Domini nostri regis ad faciem cuiusdam particule terre presentibus viciniset commetaneis suis, legitime conuocatis, accederet et ipsam per suas veras et antiquas metas reambularet nouas iuxta veteres, vbi necesse foret, erigeret, reambulatamque et ab aliorum possessionariis iuribus metali renouacione distingueret et relinqueret ipsam ciuibus de Kewzeg perpetuo possidendam, si non fieret contradictum, contradictores vero, si qui fierent, citaret ipsos contra eosdem ciues ad presenciam eiusdem Do~ mini nostri regis, ad terminum competentem. Et post hec seriem tocius facti, cum cursibus metarura et nominibus citatorum, ac termino assignato dicto Domino nostro regi fideliter rescriberet. Nos itaque preceptis predicti Domini nostri regis obediendo, vt tenemur, cum praescripto Nicolao, filio Gothardi de Chow, homine eiusdem Domini nostri regis, hominem nostrum Magislrum Dorainicum, Cantorem Ecclesie nostre, ad praemissa negocia videnda et peragenda transmisiraus. Qui postmodum ad nos reuersi nobis concorditer et