Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)

humiliter porrectis, regio inclinati cum fauore, pre­dictas litteras patentes iam dicti Capituli Ecclesie Scepusien, simul cum praedictae sjluae reambula­tione, et metarum erectione, in eisdem expressa eatenus, quatenus ipsa syluae reambulatio , et me­tarum erectio, rite et legitime facta existit, et prout vires earumdem litterarum veritati suffragan­tur, pro eodem Vynchlo, filio Pauli, et suis here­dibus, heredumque suorum successoribus, et po­steritatibus confirmamus, praesentium serie me­diante, saluis iuribus alienis. Praesentes autem in formam notri priuilegii redigi faciemus, dum no­bis fuerint reportalae. DatumBudae, in Dominica inuocauit. Anno Domini MCCCLIV." Originales in archiuo loci credihilis Scepus. CLX. An. Ch. 1354. Eliscibeth, mater regina , hospitibus suis de Owdr libertates ciuium regalium largitur. Elisabetha, D. gr. Kegina Hungariae. Omni­bus Christi fidelibus tam praesentibus quam futuris, praesentem paginam inspecturis , salutem in vero salutis largitore. A^ remedium semper reginalis clementia inuigilat subiectorum, quia dum remo­uentur onera, et dum concedimus proficua, nos in eorum quiete quiescimus, et fouemur in pace. Proinde ad vniuersorum notitiam harum serie vo­lumus peruenire: quod nos animaduerlentes, vt in multitudine plebis gloria nostra extollatur, et de­cor augmentetur; hac igilur consideiatione dictis fidelibus ciuibus, seu hospitibus nostris de Owar, ut iidem fideliler in numero augeantur, ipsam vil­lam nostram ad instar aliarum ciuitatum regalium, vel nostrarum , nunc et in postertim computantes et

Next

/
Oldalképek
Tartalom