Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)
Capituli Sancti Irenei super solutione dotis et rerum Paraphernalium, ac quarlae puellaris ex iisdem possessionibus Dominae Annae, relictae Simonis, et Elenae, filiae eiusdem dominae facta, ac quartum par litterarum eiusdem Capituli de Ku, super reambulatione et statutione possessionis Pardan antediclae eidem Magistro Thomae facta confectarum tenoris infrascripti, supplicans nostrae Excellentiae prece subiectiua, vt ipsuin Priuilegium patentium acceptare, ratificare et pro eodem ac suis haeredibus nostro dignaremur Priuilegio confirmare, cuius tenor talis: Carolus, Dei gratia Hungariae Kex etc. Nos itaque huiusmodi petitionibus ipsius Magistri Thomae iustis et condignis fauorabiliter exauditis, reuocatisque in memoriam nostrae Maiestatis fidelitatibus, et seruitiis specialibus eiusdem, locis continuis, et temporibus opportunis nostrae celsitudini exhibitis, ex quibus quaedam, quia longum esset ea per singula enarrare, ad memoriam tamen posterorum praesentibus duximus inserenda, praesertim siquidem consideratione specialis et perpetuae memoriae commendabilis seruitii dicti Thomae, quod nobis in terra Transalpina, vbi per Bazarab Olacum f et filios eius dictam terram nostram Transalpinam^ in praeiudicium Sacri Diadematis Begii et nostri infideliter detinentes nobis et valid um genti nostrae, ibidem nobiscum habiti in sultus hostilis, semel et secundo in quibusdam locis districtis et siluosis indaginibus, firmis exstirpatis saeuissime obuiauit, semper iuxta latus nostruni, Zelo sincere fidelitatis prae cunctis explendo, et inter caetera sue strenuitatis studia quotiens Equum nostrum sub nos habitum cespi20 *