Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)

praedecessoribus rite praestita et contracta muni­minis beneficio debet confirmare; proinde ad vni­uersorum notitiam harum serie volumus perue­nire: Quod Thomas, filius Petri, Magister lani­torum nostrorum, ad nostrae serenitatis acce­dendo praesentiam, exhibuit nobis quasdam lit­teras patentes quondam Excellentissinii et Magni­fici Principis Caroli olim incliti llegis Hungariae Patris nostri Carissimi, beatae recordationis, ter­tio et vltimo eiusdem Sigillo consignatas, statu­torias, et metarum erectiones, vniuersarum pos­sessionum, villarum et portionum possessionaria­rum, Cum vtilitatibus et circumstantiis fundo, et vineis quondam Iohannis Litterati, curiae eius­dem Patris nostri INotarii de Syrmio in rescrip­tionalibus Capituli de Ku expressas pro eodem Magistro Thoma factas confirmantes, tenoris in­frascripti, suplicauit nostrae Maiestati, prece sub­iectiua, vt easdem litteras ipsius patris nostri ac­ceptare, ratificare, et pro eodem dignaremur no­stro Priuilegio confirmare, quarum teuor talis est. Y. ad. A. M. CCCXXXIX. Nos igitur fidelia et accepta ac inmensa seruitia eiusdem Magistri Tho­mae^ filii Petri, quae primum Excellentissiino et Magnifico Principi Domino Karolo, olim inclito Regi Hungariae, genitori nostro charissimo, et per consequens nostris in lemporibus nobis in cunctis nostris et Regni nostri negotiis propiciis (sic) et aduersis, cum suprema solicitudfne, eui­gilante cura, congrua laborum instantia, exhibuit feruidaque auiditate impensa, in memoriam no­stri inuenientes ipsas non abrasas, non cancella­tus, et in aliqua sui parte viciatas, sed omni ve­ritatis tramite factas, eraanatas, de verbo ad ver-

Next

/
Oldalképek
Tartalom