Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)

LXXX. An. Ch. 1352. Jdem Capilulum de 200 marcis, marcam per florenos quatuor computando , Slephano Tiba pru terris redimendis mutuatls, obligatorias dat. Nos Capttulum Ecclesiae Varadiensis tenore praesentiam significamus, quibus expedit, vniuer­sis, quod accedens ad nostram praesentiam Ste­phanus, filius Michaelis, filii Tiba, dixit et co­ram nobis est confessus: quod cum sibi ad recu­perandum possessiones suas ab ipso alienatas pe­cuniae non modicae quantitas existat necessaria, ipse a Magistris Petro et Thoma, filiis Tyba, fra­tribus suis patruelibus^ coram nobis personaliter astantibus dncentas marchas, marcam quamlibet quatuor florenis numerando, mutuo recepisset, quam sibi iidem plene persoluissent; pro qua qui­dem quanlitate pecuniae tres possessiones suas, videlicet Szudus, Beerth et Tvztaberek vocatas, in Comitatu Zathmariensi existentes, quae nunc apud manus existerent alienas, eisdem fratribus suis patruelibus obligasset et obligauit coram no­bis. Ila videlicet: quod si propitiatione diuina laboribus suis el expensis easdem rehabere poUie­rit, in dominium earumdem non introiret, nec easdem pro se reciperet, quousque eisdem fratri­bus suis patruelibus non persolueret plene prae­dictam pecuniae quantitalem. Soluta autem ea­dem pecunia praefati Magistri Petrus et Thomas sibi easdem reddere tenebuntur, recepta sua pe­cunia Capitali. IIoc etiam expresso, quod si quas vtilitates, seu fructus aut obuentiones earumdem praefati creditores, meclio tempore perceperint in sortem pecuniae capitalis computare tenebuntur, nec aliquod lucrum aut emolumentum ab eodem 12 *

Next

/
Oldalképek
Tartalom