Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)
Transylu. ductique salubri consilio, et volentes negligentiis animae suae antidoto occurrere salutari, quemdam locum sessionalem in eisdem partibus Transyluanis, in Comitatu Albensi, iuxta quamdam viam publicam Kovesut dictam, in \icinitate villae Fa-bid, a parte villae Gald adiacentem, ipsosque iure liaeredilariae successionis concernentem, videlicet totam portionem ipsorum possessionariam , in ipso loco sessionali habitam, cum quadam particula terrae arabilis ipsorura, triginta iugerum , intra metas dictae possessionis Gald contentis, quae quidem particula terrae arabilis incipit (describuntur vicinitates) cum omni et toto iure et dominio dedissent, donassent et legassent, imo dederunt, donarunt et legarunl ipsi Ecclesiae B. Michaelis Arch. Trans. etc. Capitulo Trans. coram nobis perpetuo et — nihil sibi ipsis, seu ipsorum posteris iuris — — reseruando, sed totum ius — — — in praedictam Ecclesiam Transjl. et Capitulum Transjlu. transferendo, — — — obligantes se iidem (recipiunt in se euictionem) adiicientes etiam Nobiles praedicti, quod idem Dom. Andreas Episcopus, videns suam ecclesiam per eos sic donari, patria motus pietale , necessitatibus ipsorum compatiens, ipsis viginti marcas argenti, ponderis Albensis, contulisset, et ad manus ipsorum assignasset. Vt igitur praedicta donatio robur — — — obtineat — — — firmitatis, praesentes concessimus litteras — — — Datum in Dominica Laetare. AnnoDomini M. CCC. XLVI. Sequitur formula transumti et concluditur: Datum in quindenis festi Beati Georgii Martyris Anno Domini M CCC. LII. Discretis viris Philippo Praeposito, Benedicto Le12