Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)

slo filiarum Priorissa et Conuentus moiiasterii S» Mariae de insula Danubii, per Priorissam soliti gubernari, ordinis S« Augustini sub cura et se­Cundum instituta fratrum Ordinis Praedicatorum viuentium, quibus licet habere proprium in com­muni, ex indulto sedis Apostolicae speciali, Ve­sprimiensis Dioecesis precibus inclinati, praesem­tium tibi authoritate mandamus, quatenus ea, quae de bonis ipsius monasterii alienata inuene­ris, vel illicite distracta, ad ius et proprietatem eiusdem monasterii Jegitime reuocare procures, contradictores per censuram ecclesiasticam, appel­latione postposita, compescendo. Testes autem, qui fuerint nominati, si se gratia, odio vel ti­more subtraxerint, censura simili, appellatione cessante, compellas veritati testimonium perhi­ber. Datum Auinione III. kal. Iunii, Pontifica­tus nostri anno XI." Es originali Archiui Cameralis penes Bibliothecam Vniuersit. existent. Mortuus est Clemens VII. Papa anno lioc VI. Decemb* LXXVII. An. Ch. 1352. Idem Clemens Eremitis S. Pauli gratias Ecclesiasticas per Episcopum Vesprimien. impertiri iubet. Clemens PP. VI. Episcopo Vesprimiensi pre­cesEremitarum S. Pauli detegit, eliberationis nem­pe ab onere decimarum a terris et vineis, quas propriis manibus colerent, ac insuper, vt eorum sacerdotes familiaribus suis necessariis sacramenta ecclesiaslica ministrandi facultatem, prout liceret rectoribus Parochialium ecciesiarum, infra quo­rum parochias ipsi consisterent, obtineant, ipsis-

Next

/
Oldalképek
Tartalom