Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)

prout habet fide dignorum assertio, accendis et excitas Zelum tuum, vt diuinae potentiae fretus auxilio, ad propellendum Scliisraaticos et infideles alios, regno tuo fmitimos, ex quorum praesum­ptuosa nequitia frequenter regnum ipsum et ha­bitatores eius passi sunt detrimenta, in manu forti proponas exurgere, et ad eorum elata cornua conterenda tuam potentiam exercere. Nos igitur huiusmodi tuum laudandum in hac parte propo­situm multipliciter in Domino comraendantes, il­ludque fauoribus et rependiis apostolicis prose­quentes, omnia etsingula, prouincias, eiuitates, castra, villas, fortalitia et quaelibet alia loca, quae praestante Deo de manibus Schismaticorum et infidelium eorumdem potentia et manibus eri­pere, et potestati tuae subiicere, fauente tibi dex­tera Domini, te continget, dummodo ex largitione Apostolica vel alias in eis non sit alicui ius spe­cialiter quaesiturn, tibi ac haeredibus et susces­soribus tuis auctoritate Apostolica concediraus et donamus. Datum Auinione idibus Iulii Anno XI." Apnd Rajnald ad an. 1352. ixxv. jfa. Ch. 1352. Idem Clemens fratrum loannitarum pet Hungariam ac Sclauoniam , direptionem bonorum pas­sorum, protectionem ludicibus delegatis iniungit. Clemens Episcopus, Seruus Seruorum Dei, venerabilibus fratribus, Quinque ecclesiensi et Boz­nen. Episcopis, ac dilecto filio Abbati monasterii S. Nicolai, Sibinicensis Doecesis salutem , et apo­stolicam benedicLionem. Militanti Ecclesiae, licet immeriti, disponente Domino, praesidentes, cirea curam Ecclesiarum, et monasteriorum oinniumso-

Next

/
Oldalképek
Tartalom