Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)
siis, quibus ipsae decimae debentur, solui manda uerimus; attamen quia ex hoc tam nostra , quam etiam vestrarum animarum graue detrimentum et iacturam cognouimus imminere, propter quod etiam per Dominum supremum Pontificem nobis extitit imperatum; ideo praedictam dispositionem et ordinationem in hac parte reuocamus, et volumus, vt sicut temporibus Progenitorum noslrorum, et nostris vsquemodo praedicta solutio decimarum iiebat, vel solita er^t fieri in pecunia, sic et hoc anno per vos et alios nostros regnicolas persoluatur; cum hac tamen moderatione: vt vbi duodecim Wyen. vel decem pro capetia exigebantur, non plures quam octo, et vbi pauciores vel octo exigebantur, et soluebantur, eo inodo, prout solitum erat, exigatur et soluatur , dummodonumerus ipsorum octo Wjen. nullatenus excedat; aliis autem annis soluantur ipsae decimae, et exigantur, sicut deliberauiinus, vt animae vestrae saluti videatur expediens. Decimae vero agnorum , hoedorum et apum inore solito persoluantur. Quare fidelitati vestrae firmiter praecipiendo mandamus, quatenus decimas ipsas dicto vestro Dioecesano Episcopo et Capitulo suo, vel eoruin Decimatoribus per ipsos ad hoc deputatis , et aliud nullatenus facere praesummatis, tempore consueto, secundum moderationem supra dictam absque contradictione aliquali persoluatis et persolui faciatis. Et hoc volumus in foris locis publicis in dictis partibus Transiluanis vbique palam facere proclamari. Datum Budae in vigilia B. Matthaei •\postoliet Euang. A. D.MCCCII.'' Ex originali Szei edai Nol. Cap. I. n. p. 43-i.