Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)
XLVI. An. Ch. 1351. Fr. Petrus , Praeceptur ac Magister domorum S, ylntonii de quibusdam agris ad domum hanc pertincntibus, suo consensu venditis fassionales edit^ Nos frater Petrus de Miribel, Preeeptor et Magister domorum Sancti Antonii per lotam Hungariain , Sclauoniam, significamus , quibus expedit tam presentibus quam futuris, tenore presencium vniuersis: Quod accedens ad nostram presenciam discretus et honestus vir Ioannes Urschalch Ciuis Posoniensis et Domina Clara conlateralis eiusdem pro se et omnibus suis haerediLus in bona valetudine corporis existentibus, confessi sunt oraculo viuae vocis coram nobis: quod ipsi pari consilio et voluntate spontanea omnium amicorum haeredum, et addictorum suorum, vt praemissum, quosdam agros, sessiones, septem iugera terrae arabilis continentes, in nostro territorio, in vicinitate terrae arabilis Iacobi y condam Iudicis Posoniensis defuncti, felicis memoriae, a via, quae ducit ad villam SchandorfF a parte meridionali, et sursurn vsque ad vineas metaliter attingentes, Stephano, Paulo, Elisabethae et Margarethae, filiis dicti Iacohi Iudicis condam Posoniensis defuncti , pro viginti et quatuor libris latorum denariorum Viennensium, quamlibet libram per sex pensas computando, vendidissent, et titulo venditionis tradidissent, et dedissent; imo coram nobis vendiderunt, tradiderunt et liberaliter donauerunt, de nostro beneplacito prout et consensu; quam quidem summam pecuniariam a dictis filiis lacobi Iudicis recepissent, totaliter et haberent; de quibus etiam Iohannes Urschalch et vxor ipsius, ac heredes dictos filios et heredes