Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)

tiam , exhibuerunt nobis litteras priuilegiales quon­dam Domini Ladislai, regis Hungariae, felicis rae­moriae, tenoris et continentiae infrascriptae ; pe­tentes nos precum cum instantia, quod quia ipsi di­ctum priuilegium propter — seu singularitatem sU­am , maxime ob viarum discrimina, atque metum aemulorum suorum , quo ipsis expediret, semper secum in specie deferre, vel procuratores suos (mittere)non quirent; ob hoc ipsis tum pro eo, tum etiam ob maiorem rei euidentiam et cautelam vberiorem , totam formam ipsitts litteris priuile­gialibus inseri, nostroque autbentico sigillo commu­niri faceremus; cuius quidem priuilegii tenor ta­lis est: Ladislaus, Dei gratia Hungariae etc. (v. ad an. 1285.) Nos igitur legitimis, et congruis postu­lationibus eorumdem Nobilium de Keech, et Ma­gistri Ricolphi, filiorum suorum — — iusti­tiae annuentes, paternum priuilegium in nulla sui parte vitiatum de verbo ad ver! tim transcnbi, transcriptumque praesentibus nostris litteris priuilegialibus inseri fecimus pro cautela praenotata. In cuius rei testimonium, perpetuamque firmitatem praesentes contulimus sigilli nostri authenlici et pen­dentis munimine roboratas, ac alphabeto intercisas: praesentibus nihilominus Nicolao Praeposito, Iohan­ne Lectore, Alexandro Cantore, Ioanne Cuslode, Do­minis vero Ioanne de Borsod, Daniel de Zabouch, Petro de Hewes, Dominico de Borsua. Andrea de Pankatha Archidiaconis, et aliis multis in dicta Ec­clesia nostra vitam ducentibus, et Domino iugiter famulantibus. Datum in quindenis Epiphaniae Do­mini. Anno eiusdem Domini MCCCL. regnante Lu­douico, Dei gratia, illustri rege Hungariae, Stri­goniensi et Colocensi sedibus ambabus vacantibus,

Next

/
Oldalképek
Tartalom