Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)

CCCCXI. An. Ch. 1350. Elisabetha, mater Regina, Pauhim Magyar ante suam ad limina Apostolorum profectionem filiae suae, si ad maritum haud fuerit reuersa, amplam constituisse dotem, testatur. Nos Elisabetha, Dei gratia regina Hungariae, memoriae commendantes tenore praesentium si­gnificamus, quibus expedit vniuersis^ quod Ma­gister Paulus, dictus Magyar (sic) ad nostram personaliter accedens praesentiam est confessus viua voce, quod ipse diuino inducente consilio liminaria (sic) BB. Petri et Pauli Apostolorum, et si vlterius vita sibi comes existeret, alia etiam Sanctorum sepulchra, Doraino permittente, vel­let visitare, et quia propter humani generis mor­talitatera certam non haberet de sua reuersione confidentiam, ad hoc filiae suae Elisabeth, tale dixit se fecisse testamentum, quod quasdam pos­sessiones suas Dag, — et Saras in Strigonien. Bacs - Zathmar , Devecher, Zabolch, item Felsen Adrian, Also Adrian nominatas in de Budrugh Comitatibus existentes; item vnam vineam suam in territorio villae Sancti Iacobi de Buda exi­stentem, ac sibi titulo emptionis devolutam, item de equatiis suis, quae in possessione sua Ad rian praenotata habentur, quadraginta equas equatiales filiae suae praenominatae delegasset et donasset perpetuo et irreuocabiliter possidendas ac donauit coram nobis; taliter tamen pe^ ipsum Magistrum Paulum adiecto: quod si filiam suam praenotatam temporis in processu Domino vo­lente, iterum ad suum maritum reuerti continge­ret, ex tunc nihil de praemissis secum possit de* ierre, sed vt prius ad manus Magistri Pauli prae-

Next

/
Oldalképek
Tartalom