Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)

pibus operam dcdimus, ad exequendas vias et modos, quibus mediantibus cum maturo et sano consilio iuxta mandatum Apostolicum supradictum huiusmodi damnis et periculis salubriter obuiare possemus. Et quia treugarum indictio pacis pre­ambulum reputatur: Ideo inter supradictos Do­minos Ludouicum de Tarento Regem et Dominam Johannam P»eginam, eorum vaxallos et sequaces, ac adherenles eisdem ex parte una , et magnificos et potentes Viros Dominum Stephanum Vajuodam Transiluanum Comitem deZonuch, Corradum Lu­pum, Ducem Guarnerium certosque comestabulos et armigeros eorum sequaces et adherentes eis­dem, qui pro predicto Domino Eege Vngarie in predicto Regno Sicilie existunt, ex altera treugas jgub eertis modo et forma, ac sub certis penis spiritualibus et ternporalibus die XXIII. presenti» mensis lulii duximus indicendas prout in quibus­dam nostris litteris inde confectis, nostro sigillo munilis plenius continetur. Cum autem sicut per iitteras supradicti Domini Guidonis Cardinalis I.egati accepimus, ipse etiam inter supradictos ante nos Creugas indixerat speciales, nos ipsius exhor­tationibus et requisitionibus inclinati ac cmn eo­dem in hiis concordare voientes, non revocantes propterea supradictas treugas per nos indictas sed eisdem insistendo, nisi in quantum treugis per eum indictis derogarent seu contradicerent, inter pre­diclum serenissimum Principem Dominum Ludo­uicum Kegem Vngarie omnesque eius subditos va­litores et adiutatores fautores sequaces familiares vaxalios fideles amicos stipendiarios milites et quascunque gentes armorum cuiuscumque status dignitatis seu conditionis existent nec non omnes et

Next

/
Oldalképek
Tartalom