Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)
Domino Arcliiepiscopo et suis successoribus perpetuo prouenire debentibus, hanc gratiam specialem nobis duxit faciendam; tum pro eo, quod praedictarum decimationum vineae, de praedicto monte cum aliis praedictarum decimationum vineis non concurrebant, tum et pro eo, ne nos et nostri pauperes praedictas vineas in ipso monte regis habentes etplantantes per procuratores ipsarum decimarum vini, et exactores opprimerentur, et aggrauarentur, assumpsimus, vt nos singulis annis in singulis octauis festi Beati Martini Confessoris singulas viginti marcas, cum decein pensis denariorum Viennensium computandas, de quibus videlicet viginti marcis decem et octo marcas ipsi Domino Arcliiepiscopo, et suis successoribus, residuas vero duas marcas ab eisdem viginti marcis ob perpetuam eleemosynam Ecclesiae B. JNicolai Confessoris, Parocliiali nostrae Ciuitati-, dare et soluere tenebimur in octauis praenotatis, tali obligatione mediante: quod si in praedictis oclauis modo praemisso soluere non ter.eremus, vel non possemus, ex tunc in poenam duppli viginti marcarum absque portione Judieis incideremus, et niliiiominus a praedicta libertate et gratia nobis facta et indulla priuaremur eo facto, vt ad lioc spontanea nos obligamus voluntate. In cuius rei memoriam praesentes nostras litteras pendenlis sigilli nostri munimine dedimus roboratas. Datum in festo B. Magarethae Virginis. A. M. CCC. XLVIII." L. S. Origin. in tabulario Primatiali. Hcuenesi tom. LXVIJ. sub T. p. 11—2. Sigillum id ipsum, fjuod in Curia Tyrnauiae lapidi circulari insculptum cum inscrijitione : ,,Rota Fortunae."