Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)
ex statu et forma literarumCapituli EcclesiaeStrigoniensis, coram nobis in specie exhibitarum eruerunt, deducentes. Datum in dictis octauis festi beati Andree Apostoli. Anno Domini millesimo treceutesimo quadragesimo octauo." E protographo farailiae Mariasianae, CCCXXXYII. 4'u Ch. 1348. Capitulum Varad super fimdo pignoratitio, claustro S. vlnnae vendito , fassionales edit. Nos Capitulum Ecclesiae Varadien. tenore praesentium significamus, quibus expedit vniuersis, quod accedentes ad nostram praescntiam vir discretus, Ladislaus Sacerdos, Praebendarius Ecclesiae nostrae, et rector capellae B. Andreae Apostoii ab vna parte, ex altera vero Petrus, dictus de Somlyo, quondam Iudex ciuitatis Yaradiensis, Procurator bonorum Sancti -monialium in monasterio B. Annae vitam ducentium contemplatiuam, idem Ladislaus Sacerdos dixit et confessus est, quod ipse fundum suum in vico Venetiarum, et in vicinitate balnei eiusdem claustri existentem, olim pro septem marcis sibi pro pignore obligatum, et tandem non redemptum, seu pro eadem sorte eidem perpeluatum, cum omnibus vtilitatibus, et pertinentiis eiusdem vniuersis, eisdem sororibus habitantibus in claustro ipsius S, Annae pro septem marcis grossorum vendidisset; et vendidit coram nobis iure perpetuo et irreuocabiliter possidendum, lenendum pariter et habendum. In cuius rei memoriam, firmitatemque perpetuam praesentes concessimus litteras nostras patentes, appensione sigilli nostri authentici communitas.