Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)
Iudicis Curiae uostrae continentur, inter praedictas partes faciat et exerceat sine variatione aliquali, et post haec totius facti seriem, vt fuerit expediens, nobis fideliter rescribatis. Dalum in Wyssegrad quinto die festi Epiphaniarum Domini, Anno eiusdem M. CCC. XL. VIII. Ad exequenda eodem raodo omnia praemissa, vna cum praedicto Domino Yalentino Lectore Strigoniensi, homine vestro speciali, Magistrum Paulum de Gulta, socium et concanonicum nostrum pro testimonio transmisimus xide dignum. Qui demum ad nos reuersi nobis concorditer retulerunt, quod ipsi in praedictis octauis Festi Epiphaniae DOmini proxime nunc praeteritis, ad faciem possessionis Nyul vocatae accedendo, vsque tertiuin diem inclusiue, quamdiu expediens extitisset, et dictus Benedictus petiuisset, inibi perseuerando, vniuersis vicinis et commetaneis eiusdem possessionis Nyul et specialiter his, qui in eadem portiones possessionarias habere dignoscuntur, et quorum intererat, illuc legitime conuocatis, praesentibus videlicet officialibus et hominibus specialibus, nec non Iobbagionibus eorumdem, praesertim autem Dominis Gyurke, S. Adalberti de leurino, et Stephano de Papucli, Ecclesiarum Praepositis, Nicolao Moderno, et Michaele pridem Decanis, Canonicis videlicet praedictae Ecclesiae Ieuriensis, cum villicis et aliis Iobbagyonibus honorabilis capituii, eiusdem Ecclesiae Ieuriensis de eadem Nyul, vice et nomine eiusdem capituli inibi portionali, rtem Ioanne, filio Stephani officiali, et duobus villicis, eorurn populis vniuersis, Prioris Monasterii de Leueld , in eadem Nyul residentibus, in persona Prioris tunc absentis; item Nicolao, filio