Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)
sito nuila contradictoria inhibitione obuiarat, ipsam namque terrae particulam apud manus eorumdem Nicolai et Petri proximorum suorum per ipsum simpliciter obligatam, et demum eandem ab iisdem redemptam fnisse asserebat, et super ipsa obligatione vel redemptione dictae particulae terrae aliquas litteras efficaces ad praesens, et in futurum minime exhibere poterat, ipsum etiam Praepositum deSaagh in dominio dictae particulae terrae ipso longe prius esse affirmabat; ipsam autem terrae particulam duorum aratrorum, scilicet medietatem dictae possessionis Paraza, tum ex vigore dictarum litterarum vestrarum priuilegialiumj tura etiam praedictarum binarura statutionura virtute, dicto Domino Praeposito de Saagh, ac ecclesiae eiusdem pertinere et pertinuisse, ipsum vcro lokan nequitiosa et calumniosa consideratione in praemissis sibi ius alienum sibi vendicare reperiebamus: ideo eundem Iokan, filium Stephani de Paraza, ratione suae praemissae prohibitionis et aquisitionis dictae terrae duorum aratrorum, seilicet et medietatis possessionis Paraza vna cum Ba ronibus et Nobilibus regni ad tribunal iudiciale nobiscum adhaerenlibus in emenda aestimationis eiusdem aggrauari, et in termino reportationis seriei infrascriptae nobis et parti aduersae, vt expedit, satisfacere debeie, decernentes, Amicitiam vestrara praesentibus requirimus diligenter, quatenus vestruru mittatis homiuem pro testiinonio fide dignum, quo praesente Stephanus, frater Homodaei, homo Douiini nostri regis, de curia regia ad hoc specialiter transraissus, feria quarta proxima post Domiriicam ludica proxime venturam, ad faciem dictae possessionij 38