Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)
cccxxxv. An. Ch. 1347. Nicolaus Episcopus Agrien. Auctoritatis Pontificiae , Archiepiscoporum item Hungariae respectu, exemtionem Conuentus de Lelesz recognoscit. Nicolaus Dei et Apostolicae Sedis gratia, Episcopus Agriensis Ecclesiae, vniuersis Cliristi fidelibus, praesentibus et futuris f praesentium notitiam habituris, salutem in omnium Saluatore, Sacris testantibus Canonibus: lustitia est constans et perpetua voluntas animi ius suum vnicuique tribuendi ; et praeclaris prouidentiis in futurum ornandij qui ea vtitur, a summo iudice non repellitur; Hinc est quod licet ex diuersis causis siue factis, specialiter praetextu perceptionis et detentionis decimarum villae monasterii S. Crucis de Lelez vocatae, in qua ipsum monasterium fundatum existit, et quorumdam aliorum iurium, quae videiicet ad iura Cathedralis ecclesiae Agriensis, et ad vsum episcopalem prouenire et spectare putabamus, inter nos ab vna , parte vero ab altera fratrem Blasium, Praepositum dicti monasterii de Lelez, ordinis Praemonstratensium f per formam legitimae appellationis contra nos factae, lis et materia quaestionis suborta fuisset atque suscitata, factumque seu processus ipsius causae ad sedem Apostolicam iu curiam Auennionis necessario fore distuli (sic) cernebatur. Verum quia idem Blasius Praepositus venerabilium Patrum et Dominorum Chanadini Strigoniensis , Comitisque loci eiusdem perpetui, et Stephani Colocensis , Ecclesiarum Archiepiscoporum intercessione et auxilio suffragante, ad nostrum conspectum personaliter accedere f nostraeque gratiae se submittere , et sua litteralia instrumenta f seu munimenta, libertates ordinis sui Eeclesiarum