Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)

quorum; partem in oetavis Pentecostes, et par­tem Octavis 00. Sanctorum; hac poena interpo­sita, quod si aliquem terminum obmiserit, donec satisfecerit, carere debebit Commodo oblationum quae usque ad plenam satisfactionem ad manus Capituli simpliciter devolventur} nihilominus in festo Sancti Saluatoris Confratribus suis Capitulo dare debet competens prandium et honestum, debet etiam in eodem Festo et in Nativitate Do­mini D. Praepositum iuxta Exigentiam possibilita­tis suae muneribus diligenter honorare. Item in­ter praedictos Comitem Iacobum Iudicem, luratos et Cives ac nos Concanonicos, extitit ordinatum, quod per quemcunque, vel quoscunque ultimae voluntates seu Testamenta fuerint facta, vel lega­ta; duae Personae, unus Concanonicus, et CJnus a Iudice, Iuratis et Ciuibus ad hoc deputati, una cum Plebano, seu eius Yicario debeant interesse, vt sciatur, quid Ecclesiae, quid Canonicis, et quid Plebano detur, vel legetur, a quibus Ecclesia su­per eisdem testamentis debita ratio fiet requiren­da, de quibus videlicet testamentis decima pars accedere debebit Ecclesiae nostrae praedictae cu­stodi; extitit etiam ordinatum, quod Missa Beatae Yirginis Mariae secundum ordinationem felicis re­cordationis Ludomerii olim Archiepiscopi Strigo­niensis, cum agris iuxta viilam in Samot situatis per eundem Dominum Ludomerium ad ipsam Missam legatis devote et concessis, nec non cum decima parte Tributi nostri in Posonio et inChal­lo per felicis recordationis Dominum Thomam Strigoniensem Archiepiscopum datis, et concessis, per custodem Ecclesiae praedictae, seu eius Yica­rium quotidie solenniter celebretur. Praeterea

Next

/
Oldalképek
Tartalom