Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)
tini in Posonio Collegiala , Strigoniensis Dioecesis, Ioannis Lonyut, Magister Tyboldus, Tbomas Ruffus, Magister Iuanka, Magister Paulus, et Micbael, et Magister Stephanus Canonici ac Capitulum Ecclesiae Posoniensis praedictae Salutem et sinceram in Domino charitatem. Ne diuturnitate temporum ea, quae inter contrahentes aguntur, obliuionis defectui subiacerent, discretio hominum vola contrahentium scripturis adinvenit commendari. Ad universorum igitur notitiam harum serie Lilterarum volumus pervenire, quod cum pridein inter nos ab una parte, et discretos viros Comitem Iacobum Iudicem, Iuratos, et Ciues Posonienses universos, parte ex altera super electione, seu Praefectione Plebani, curam animarum gerentis, in Ecclesia Sancti Saluatoris, alias Sancti Martini in Posonio praedicta, ac super electione in Personam Martini, filii Nicolai Canonici nostri, nuper per dictos Iudicem, Cives, et Iuratos ad eandem Ecclesiam facta f materia quaestionis non modica verteretur, ac diutius fuerit ventilata: Nos attendentes Damna et Scandala, ac Iacturas, quae ex huiusmodi controversia, nobis et Ecclesiae praedictae possent exoriri, considerato Sincero affectu Comitis Iacobi Iudicis Iuratorumque et ceterorum Civium Civitatis praedictae, quo ad nostrum, et ipsius Ecclesiae Structurae aspiravere profectum, diligenti Deliberatione praehabita, ex vnamini Consilio propter bonum pacis, et amoris concordiam, electionem in persona dicti Martini Confratris nostri per praedictos Comitem lacobum Iudicem , Turatos et Cives factam , ac Confirmalionem Domini Martini praepositi Semikensis, tunc Vicarii, in Praepositura eiusdem Ecclesiae ex inde