Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)
ximam, in praemium nauandae eius operae poseeretj nihil perfeetuin est. Sed quum toanna per luxum et licentiam regnum administraret, tliesaurosque a parte sibi relictos, inconsulto profunderet, consanguineique eiusdem inter se magnopere dissiderent; inde aliqui in Pinceno a regina alienati , Ludouici vires implorarunt; qui in occasioncm intentus, legatis cum maxirna pecuniarum summa missis, multisque in parles suas traductis, aditum sibi in regnum aperuit." Hos Nicolaus, filius Laurentii Tolit, qui postea Kontb fuit cognominatus, obsidione liberauit, Aquilamque , babito cum Lallo, arcis buius capitaneo, tractatu obtinuit, pluresque ciuitates ad obedientiam regis Ludouici perduxit: Quo percepto Rex, congregato valido exercitu per partes ltaliae transitum faciens, complurimum ciuitatum copiis auctus Neapolim festinauit. Auditoque eius aduentu loanna regina cum Ludouico de Tarento , eius Marito, qui se regem gerebat, clamdestine fugientes, in tribus galeis per mare versus prouinciam Auinionem, ob metum regis, properarunt. Cbron. Tbur. P. III. C. IX. X. Ludouicus boribili ante se praelato atri coloris vexillo, in quae Andreae rjgis, laqueo necati, lurida facies prostabat, catapbractus ingrediens, etiam bonores ab electis vrbis et ciuibus oblatos despexit." Ex Villano Spondanus ad an. 1348. CCCXIY. An. Ch. 1348. Ludouicus R. H. Sententiam Curiae suae ludicis in merito differentiae inter Abbatem de Beel, ac Benedictum, Varju dictum , per Capitulum Po- son. exequi iubet. Ludouicus, Dei gratia, Rex Hungariae, fidelibus suis, Capitulo Posoniensi salutem et gratiam. Quum nos ad omnia negocia, quae inter religiosum virum, Fratrem Paulum, Abbatem de Beel, et Benedictum, dictum Variu, iuxta conlinentiam litterarum Iudicis Curiae nostrae, mediante M. Ioanne, Comite Capellae nostrae, homine nostro, fieri debeant, peragenda, nunc eodem ComiteCa-