Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)

de Iaurino, Nicolaus de Labintli, Michael, filius Kunthlini, Nicolaus Examinator, Iohanncs Cri­spus, Nicolaus, filius Leopoldi, Nicolaus, fdius Petri, et Petrus, frater Cruciferi, tunc tempore Iurati ipsius Castri, memoriae commendantes sig­nificamus vniuersis, quibus expedit, praesentium per tenorem: Quod serenissimi Principes, Domi­nus Ludouicus, Dei gratia, illustris Rex, et Do­mina Elisabeth, eadem gratia, regina Hungariae, sicut in quorumlibet aliorum iurium obseruatio­ne fit et in posterum iure regali deesse nolentes conseruatores, et quoslibet alios dentores (?) de ipsa ciuitate, medietatem molendini in capite aquarum calidarum a parte et in vicinitate fra­trum Cruciferorum Ecclesiae Sancti Spiritus exi­stentis, ad nostram praesentiam venire, et instru­menta sua, quibus ipsam medietatem dicti molen­dini et rotae detinerent ; coram nobis exhibere con­sensisset, eandem Dominus loannes, Rector Ca­pellae Comitis Vlwengy, bonae memoriae, in ho­norem sanctorum Regum Stephani et Ladislai bea- • torum, ac sanctissimi Ducis Emerici dedicatae, ad nostram veniendo praesentiain, litteras nostras nostrae Communitatis sigiilo consignatas nobis praesentauit, continentes, qnod ipse Comes Ul­wengus inter cetera suae donationis dona ipsam capellam cum medietate rotae, et molendini, in superiori parte, et in capite ipsius calidae aquae a parte Ecclesiae Sancti Spiritus existentis dona­uisset; et dum nos Magistrum Nicolaum ? gene­rum ipsius Comitis Ulwengii, in quem omnia bo­na tam mobilia quam immobilia dicti Comitis Ul­wengy successerunt, et sunt deuoluta quaesiuis­semus, quo iure et acquisitionis titulo ipse Comes

Next

/
Oldalképek
Tartalom