Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)
\ dielatem possessionum Bodolo , Semyen , Keer , Fiilep, Bogus, secunda Semyen, Beyr, Vasaros Kallou, Totli Kallou haberetur; Yus, VaralJya, alio nomine Tura, Gjouran, Ozlar, Luk, Napkur, et Beltek, nuucupatarum , ac aliorum locorum , vilJarum desertarum , per formam diuisionis aquireret ab eisdem. Ouo audito praedicti Petrus , Nicolaus, et Michael, filii Ladislai, pro se personaliter, pro praedicto vero Thoma dictoVbul idem Petrus, frater suus , cum procuratorys litteris regalibus, item dicti filii Simonis, similiter personaliter, ac Magisterloannes, filius Petri de Chahul, pro Ladislao, filio dicti Thomae de Bjry; qui ibidem personaliter adstando, dictumque Tliomam, patrem suum, in captiuitate Comitis Pauli, Iudicis Curiae regiae, quod omnibus est manifestum , esse asserendo , eidem Magistro Ioanni suam commisit responsionem , et causam exequi supra dictam: item praelibati filii Iwan, ac filii Stephani, personaliter exsurgentes , in contrarium responderunt eo modo: quod praedictus Petruscum ipsis ab„ vno auo egressus non esset, et ipsorum cognatus non existeret, nec in vna foret possessionaria diuisione cum eisdem, ex eoque de praelibatis possessionibus nulla porcio, seu diuisio de iure proueniret eidem. Quo percepto praeuilegiales Magistri Baas, quondam Iudicis Curiae regiae , sub anno Domini MCCLXIV. emanatas, nobis demonstrauerit, inter cetera continentes; quod causa, quae versa fuisset inter Benedictum, filium Tumpa, super diuisione terrae Panyla , ex vna parte, Comitem vero Michaelem, filium Ybul, ex altera ; ex permissione dicli Iudicis curiae regiae, partibus eciam volentibus ad talem diuisionem deuenissent, 55 *