Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)
mur. Quarum tenor, talis est, Thomas Miseratione Diuina Archi-Episcopus Strigoniensis eiusdemque loci Comes perpetuus Vniuersis, quibus expedit, praesentes litteras inspecturis Salutemin Salutis largitore. Quod a nobis iuste petitur, dignum est et consentaneum rationi, vt petito consensum praebeamus. Proinde ad vniuersorum notitiam tenore praesentium declaramus: Quod Nobiles viri Bichor et Zubrata filii Comitis Tobiae de Zolio , ad. nostram accedentes praesentiam nobis humiliter supplicarunt conquerendo, quod Populi coram residentes in possessione eorum ZoJna vocata, in quadam Heremo , propter remotam distantiam Ecclesiae, a cuius sacerdote possint Ecclesiastica participare Sacramenta, multae anime sine confessione, et viatico decedentium graue dispendium in spiritualibus paterentur ; petens nos cum instantia, vt paternaliter de eisdem prouidere, qui eis Diuina administraret, taliter disponeremus , quod possit commode sustentari, ne in obprobrium CJericorum compelleretur mendicare; verum quia de facti specie, nobis tamen constabat ad plenum, si res ita se habeat sicut iidem in suis petitionibus porrexerunt. Discreto viro Puero Praeposito (sic) cui fidem adhil)emus, duximus committendum, vt nobis diligenter inquirendo puram de praemissis ad suam conscientiam diceret veritatem. Qui priora demum ad suam conscientiam nobis simiJiter indicauit. Nos igitur deuotionem dictorum Nobilium attendentes, quam in aedificatione Capellae invilla ipsorum memorata habebant, et volentes salubritatem animabus eorum, quiin ipsa terra ipsorum commorantur etpaternaliter prouidere de eisdem, sicut nostri Pastoralis oflicii debitum exigit,