Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)

CCXCVI. An. Ch. 1347. Stephanus Praepositus de Sagh super pos­sessione Kalade reambulata . ac Andreae Jilio Kese sta­tuta , ad Palatinum Regni refert. Magnifico viro, Domino Nicolao, regui Hun­gariae, Palatino, et Judici Cumanorum, Stepha­nus Prepositus et conuentus fratrum ordinis Prae­monstratensium monasterii B.Marie V. de Saagh ora­tiones in Domino sempiternas. Litteras vestrae Ma­gnificentiae honore, quo decuit, recepimus reueren­ter; in quibus vidimus contineri, quod quaedam pos­sessio Andreae, filii Kozmae, K o ia dei vccata, per manus alienas foret occupata, quam ipse legitime re­captiuando, sibi staiui facere vellet , si per quem­piam contradictio non obstaret aliqualis; super quo nostrum mitteremus hominem fide dignum. Nos vero petitionem vestrae Magnificentiae adimpiere cupientes, vt tenemur, cum homine vestro vide­licet Ioarrne, filio Demelry de Thar , nostrum mi­simtrs hominem, virum vtique fide dignum, ad praemissa exequenda, qui demum ad nos reuersi nobis concorditer retLiJerunt in Inmc modum: Quod Dominica die proxima ante festum natiuita­tis B. loannis Baptistae, nunc proxime praeterita, accessissent ad 1'aciem dictae possessionis Kalade vocatae, et ibidem vicinos et commelaneos suos legilime conuocassent vniuersos, et praesentibus ipsis eandem possessionem per antiquas et veras metas reambulassent et recaptmassent, nouasque loco velerum metarum, vbi necesse fuisset, erexis­sent, et ab aliorum possessionibus distinxissent et separassent, quia per quempiam nulla contradictio fuisset aliqualis, statuissent praedicto Andreae, fi­lio Kese , et Nicolao, filio Kozmae, eo iure, quo ipsis dignoscitur pertinere, perpetuo possidendam,

Next

/
Oldalképek
Tartalom