Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)

cum praetitulata terra -f^ vocata in possessiona­ria diuisione ad dictum Ioannem, Clium Vetkelyn pro dicta possessione Alkaacs, alio nomine Darocz, deuoluta extitisset, in comitatu scilicetBorsodiensi existentes, cum omnibus vtilitatibus, et pertinen­tiis earumdem, vt pote terris arabilibus, pralis, molendinis, syluis, fluuiis, et Ecclesiarum patro­natibus ex consensu pacifico, eorumdem filiorum Ioannis cessissent annotatis Tjbold et filiis suis, ac ipsorum haeredibus perpetuo possidendas; re­tulerunt etiam dicti Laurentius etNicolaus, quod quia praefatus Ioannes pater ipsorum eandem pos­sessionem Felkacs cum dicta particula terrae/m articulo cuiusdam necessitatis suae pretio extraneo homini vendidisset, idem Magister Tyboldus eas­dem a dicta manu extranea pro se redemisset, ob lioc ipsi in adeptione tituli et iuris earumdem praedicto Magistro Tyboldo, pienarium conten­tum praebuissent sub foedere praesenlis diuisio­nis; item possessio Gezth vocala, in qua idem Laurentius et Nicolaus, nunc personaliter faceret residentiam, similiter cum suis vtilitatibus et per­tinentiis quibuslibet, ac sub lirailibus antiquarum metarumj nec non de iure eaque pleniludine, qua dicta possessio per suos progenitores, et per consequens scriptos Laurentium et Nicolaum hac­tenus habita extilisset et possessa, deuoluta e\sti­tisset in ius et potestatem eorumdem Laurentii et Nicolai, ac suorum h?eredum perennaliter possi­denda: pro qua videlicet possessione Gezth noua portio possessionaria ipsius Tybold, in possessione Leany nuncupata, in eodem Comilatu Borsodiensi existente habita saluis portionibus aliorum de eo­dem, cum quibuslibet vtilitatibus et pertinentiis 34 *

Next

/
Oldalképek
Tartalom