Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)
ipsum deuentam et deuolutam iaste occupasset, et teneret; vbi eciam post liuiusmodi confessionem predictorum Iudicum Nobilium Iuratorum et vniuersorum Nobilium Laurencius, filius Abel, consanguineus dicti Nicolai, filii Andree, in possessione et velut ab ipso Nicolao per diuisionem separatus sponte dixisset, et narrasset, quod quamuis ipse eundem Nicolaum filium Andree de predictis furto et latrocinio frequenter occulte, et expreste prohibuisset, tamen idem Nicolaus nunquam cessare voluisset; imo eciam sibi nonnulia nocumenta intulisset, etfecisset; iicet ipse racione consanguineitatis tolerasset, et sustinuisset; et ideo idem Nicolaus dicta possessione sua Dewecher vocata, merito fuisset et esset priuatus. Et ipse scilicet Laurencius predictum Stephanum Wayuodam ab occupacione, et detencione predicte possessionis Dewecher vocate, eidem Stephano Wayuode non contradiceret; prout hec omnia premissa tam prefatus Akus, filius Elley, homo ipsius Stephani Wayuode, quam idem Magister Ladislaus Magnus, homo noster ad eorum requisicionem per predictos Iudices Nobilium et luratos, ac vniuersos Nobiles de septem Comilatibus terre Transiluane, et eciam per ipsum Laurencium filium dicta et narrata et confessa fuisse et esse retulerunt et dixerunt coram nobis , Vnde quia predictus Stephanus Wayuoda per dictas litteras suas nos petiuit, vt super serie premissorum nostrum priuilegium concederemus; ideo in euidencius testimonium premissorum presentes litteras Datum feria secunda proxima ante festum natiuitalis Sancti Iohannis Baptiste, Anno Domini M.CCC XL.VII. Dominico Preposito, Michaele Cantore