Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)
super aliis causis de nouo ad manus suas a manibus aliorum deuentae extitissent, quae renouatione indigerent. Qua propter fidelitati Vestrae firmiter praecipimus per praesentes, quatenus in vnum eonuenientes, diligenti tractatu inter vos habito, easdem bene examinando, si easdem sub vestro sigillo vere et iuste emanatas fore cognoveritis, et inueneritis, ex tunc easdem, prout consuetudo antiqua requirit, renouari faciatis. Cauentes tamen maxime, ne fraus inueniatur in liac parte. Datum Budae, feria quinta, proxima ante festum Beati Marlini Confessoris. Anno Domini Millesimo, trecentesimo, quadragesimo septimo. Nos itaque mandatis regiis obedientes, vt tenemur, in pleno Capitulo simul congregati, easdem litteras nostras tam iu sigillo, quam in pergameno, et litteris atque forma scribendi notariorum nostrorum illius temporis, diligenter examinauimus, mensurando sigillum, perspiciendo litteras nostras, comparando eodem tempore emanatas, et in sacristia nostra depositas, ac diligenter custoditas, inuenimus easdem litteras per ipsum Zoard nobis reportatas nostras fore veras, omnique suspicione carentes, et in nullo penitus vitiatas; quarum quidem literarum tenor talis est: Nos Capitulum (v. ad an. 1275), Quibus igitur litteris nostris diligenter examinatis, vt praemissum est, easdem iuxta mandatum regium de verbo ad verbum transcribentes, nihil diminuendo, nihilque apponendo, appositione noui sigilli nostri duximus confirmandas. In cuius rei memoriam, perpetuamque firmitatem, praesentes concessimus litteras nostras patentes appositione sigilli nostri authentici communitas. Datum in festo Beatae Lucie Vir-