Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)
recordationis, et eundem Fratrem Petrum Priorem, ac alios fratres et Praeccptores religionis suae, super quibusdam decimis Episcopalibus quarumdam possessionum religionis praefatae, in Dioecesi Quinqueecclesiensi constitutarum, aliqualiter mota materia fuisset quaestionis et suborta} tandem iidem Dominus Nicolaus Episcopus et frater Petrus Prior, suo et Ecclesiarum suarum nominibus, volentes et cupientes subterfugere, pro bono pacis et concordiae materiam quaestionis , et litis anfractus evitare; ac aeterna pacis pulchritudine in aeuum gloriari, per compositivam ordinationem proborum hominum, pacem partium Zelatorum, in plenae pacis et concordiae deuenissent vnionenij et deuenerunt coram nobis, modo infrascripto; videlicet: quod idem frater Petrus, et eius fratres Praefati per Decimatores Domini Episc( *.i omnes et singulas decimas, in tenutis, possessionibus, et castris in districtu de Puchruch existentes, de quibus per eundem Priorem et nos fratres Ecclesia Quinqueecclesiensis, vt referebatur, a decem annis circa erat spoliata, libere dicari et exigi plene et integre promitteret absque diminutione et contradictione aliquali; verum de decimis Nekte, et aliis dictae religionis, super quibus quaestio, vt praemittitur dudum orta extitisset, partes taliter fassi fuerunt ordinasse, qu od ipsae decimae per decimatores Domini Episcopi, praesente homine Fratris Petri Prioris dicarentur, et exigerentur, exactaeque penes Priorem et suos fratres numeratim in tempus compromissi infrascripti remanerent. Ad quarum exactionem omnium videlicet praemissorum Procuratoribus decimarum ipsius Domini Episcopi praefatus frater Pe-