Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)
tur iinpositis vos diligentius informetis, et quecumque per informationein huiusmodi repereritis, fideliter in scriptis redacta sub vestris inclusa sigillis nobis quantocius destinetis, et uichilorainus, si per eandem informationem eundem Antonium inveneritis culpabilem in aliquo de preinissis, sufficienti, per vos nostro et Ecclesie Romane nomine ab eodem Antonio de se nostro conspectui presentando recepta cautione, eundem ex parte nostra peremtorie citare curetis, ut infra certum terminum competentem, quem ei ad hoc duxeritis prefigendum, compareat legitime coram nobis, facturus et recepturus super premissis, quod fuerit rationis, nostrisque mandatis et beneplacitis humiliter pariturus; diem vero huiusmodi citationis vestre et formam et quidquid super premissis duxeritis faciendum, nobis per vestras patentes litleras harum seriem continentes fideliter intimare curetis. Contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Testes autem qui fuerint nominati, si se gratia odio vel timore subtraxerint, censura sitnili appellatione cessante compellatis veritati testimonium perhibere. Non obstante, si aliquibus communiter vel diuisim a Sede prefata indultum existat, quod interdici, suspcndi , vel excommunicari non possint per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam, ac de verbo ad verbum de indultu huiusrnodi mentionein. Datum Avinione IV. Non. Martii Pontilicatus nostri Anno V. E reg. anni V. totn. II. p. II, p. 182.