Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)
pissetis, per quod tributum, seti Thelonium ipsiusEccIesiae seu Abbatiae, quod in ipsa villaKompoth exigitur, esset annichilatum ; cum igitur nos neminem suo iure priuari, sed quemlibet suo iure potiri velimus, volumus et fidelitati vestre firmo firmitts regio edicto precipiendo mandamus: quatenus cum rebus vestris mercimonialibus et aliis, de quibus tributum scu thelonium soluere est consuetum, per publicam et consvetam viam ad eundem villam Kompoth ire, et ibi iuslis et consuetis tributis vestris ipsi Abbati et tributario suo persolutis , transire debeatis; quia si secus feceritis, et per inconsuetas vias procedere volueritis; tunc in personis vestris inhonestabimini, et in rebus dampnificabimi^ Et hoc voluraus per fora et loca publica palain proclamari. Datum Budae, in festo corporis Christi. Anno Domini M. CCC. XL. septimo." EK originali membrana arcbiui Caineralis Hung. Transumtum a Ladisluo Palatino. A. 1372. CCLXXVII. s4n. Ch. 1347. Idem Ludouicus priuilegia hospitibus de Riuulo Dorniruirum igne consurnta, restaurat, remque vrbui ariam regulat. Lodouicus, Deigratia, IL D. Cr. Ramae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriae, Cumaniae, Bulgariaeque liex, Princeps Salernitanus, et honoris montis sancti Angeli Dominus. Omnibus Christi fidelibus tam praesentibus, quam futuris, notitiam praesentium habituris, salutem in omniura Saluatore. Cum sicut vnum quemque regnicolarum nostrorum in suo iure conseruari ex nostri suscepti regiminis officio teneraur, sic et nostrorura ciuium 32