Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)

regali 11011 fiat aliqualis; vobis etiam tribus Iura­tis dc Cassa illis, quos ipsi Plebanus et Iudex 110­minabunt, praecipimus, vt cum ipsis Plebano et Iudice vestris, ad praemissa exequenda et termi­nanda ire debeatis. Vobis autem ciuibus et ho­spitibus predictarum ciuitatum firmiter iniungi­mus, vt ordinationem praescriptorum hominum nostrorum, Plebani, Iudicis, et trium Iuratorum acceptare debeatis. Datum Budae in festo Mat­thaei Apostoli et Euangelistae. Anno Domini M. CCC. XLVII. Nos igitur Vestrae Excellentiae obe­dire cupientes, vt tenemur, talem inter praedi­ctas ciuitates de solutione regali, videlicet centum et quinquaginta marcarum argenti, vna cum prae­dictis hominibus vestris, videlicet Domino Nico­lao, Plebano de Sumugy, et Georgio, filio He­ctoris, Iuuene aulae vestrae, fecimus ordinatio­nem, videlicet; quod isti de Epperies quinqua­ginta quatuor marcas dare tenebunlur, de Scybi­nio vero quadraginta tres marcas soluere debent, et si etiam fortassis aliquis Dominorum super ipsas ciuitates ex parte regiae Excellentiae descen­sum habuerit, ex tunc quaelibet ciuitas secundum aestimationem prioris ordinationis sumptus et ex­pensas persoluat, et si etiam fortassis vestra re­gia Excellentia ab ipsis aliquam summam pecu­niae vltra veram collectam petierit, ex tunc si­militer etiam, quaelibet ciuitas secundum aesti­mationem prioris ordinationis pecuniam petitam persoluat. Datum in Cassa, Sabbatho proximo post festum omnium Sanctorum anno supradicto. Nos igitur praemissam moderationem debitorum et collectarum eorumdem factam iuxta continen­tiam praemissarum litterarum inter ipsos accep-

Next

/
Oldalképek
Tartalom