Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)

potiori, qui a primaeuis pueritiae suae temporibus in domo regiae celsitudinis, sicut aetatis, sic vir­tutum meruerant recipere incrementa, et quo­dammodo per gradus gratuitae donationis conscen­dentes, pro coronae regalis honore se variis expo­nere periculorum generibus nullatenus formida­runt. Considerantes itaque inter virtuosos virtute eximia , et constantium numero potissima constantia Magnificum virum Stephanum Wayuodam Transyl­uanum et Comitem de Szonuk , virum vtique nobi­lem, refulgere; nimirum cum nostrae incelabilis sin­ceritatis suae impressio quodam sigillari stigmate se offerat,et exponat; cogimur non immeritoMagnifi­cis ipsius gestis recensitis, quae diuersis necessita­tibus vrgentibus, proregno et regali corona exer­cuit, ad perpetuam gestorum memoriam, ne suc­cessiue obscuretur rubigine temporis, ipsius serui­tia enarrare. Et licet prolixum esset eadem prae multitudine per singula recitare, vt tamen ea, nec aemula liuiditas, nec liuida aemulatio celare posset, per nos lion celentur, qui sicut ad vindi­dictam malorum, sic ad laudem bonorum regium. diadema noscimur diuinitus assecuti, seruitia ipsius, quae praesentibus paulo inferius annotantur, ex­primi iussimus nominatim. Primo si quidem Se­renissimus Dominus Princeps Andreas, inclytus rex dictorum Ierusalem , et Sieiliae regnorum, germanus frater noster dulcissimus, adolescens in­nocens, agnus immaculatus, Deo et Sanctae Ec­clesiae deuotus, hominibus gratiosus et placidus, ac multis virtutibus refulgens, per acerbae morlis excidium per occultos proditores ausu nefario, et detestabili, Dei et hominum timore postposito, in 51 *

Next

/
Oldalképek
Tartalom