Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)

vel mouendam contra eosdem exinde litem, quae­stionem, siue accionem aliquam fieri adinittere, vel audirej ex nunc enim in irritum decernimus et inane, quidquid contra presentis gracie nostre formam fuerit contra eosdem per quempiam at­temptatum. In cuius rei memoriam, firmitatein­qne perpetuam presentes concessimus litteras dup­piicis sigilli nostri autentici munimine roboratas. Datum per manus honorabilis et discreti viri Ma­gistri Thatamery, Albensis Ecclesiae Praepositi, aule nostre vice Cancellarii, dilecti et fidelis no­7 \ stri. Anno Domini M. CCC. quadragesimo sep­timo, pridie kalendas Augusti, regni autem no­stri anno sexto. Venerabiiis in Christo Patribus, Dominis Chanadino Strigoniensi, locique eius­dem Comite perpetuo, Stephano Colocensi, Ni­colao Jadrensi, Dominico Spalatensi Archiepisco­pis, Nicolao Agriensi, Andrea Transyluano, De­metrio Varadiensi, Jacobo Zagrabiensi, Nicolao Quinqueecclesiensi, Petro Synniensi, Gregorio Chanadiensi, Laurencio Boznensi, Colomano lau­riensi, Michaele Vaciensi, Ecclesiarum Episcopis, Iohanne Vesprimensi et Nicolao Nitriensi, electis confirmatis, Ecclesias Dei feliciter gubernanttbus. Magnificis viris Nicolao Palatino, Iudice Cuma­norum, Stephano Woyuoda Transiluano, Comite de Zonuk, Olyuerio Magistro Thauernicorum no­strorum, Comite Paulo, Iudice Curiae nostre, Pau­lo Magistro Tauernicorum reginalium, Dominico de Machow, Nicolao Comite Sclauonie et Croa­tie Banis, Nicolao Pincernarum, Iwanka Dapife­rorum, Dyonisio Agasonum nostrum Magistris, ac Magistro Nicolao, dicto Treutul, Comite Poso-

Next

/
Oldalképek
Tartalom