Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)
cimationibus, exemptionibus, ac libertatibus ipsi Ecclesiae donatis, datis, et concessis tenoris infrascripti; petens a nobis humili cnm instanctia, vt ipsum ratum habere, et nostro dignaremur priuilegio confirmare; cuiustenor talis est: Carolus ( v. ad an. 1528.) Igitur nos , qui ex prouida circumspectione, sicut in conferendis beneficiis, pro meritorum exigentia singulis debemus Jargas manus liberaliter exhibere, ita pariter, ad collationum, et institutionum Sanctorum regum conseruationem non impari solicitudinis studio vigilare tenemur, vt easdem pacifice in aeuum valeant possideie. Nos maximum periculum, quod Ecclesiae B. Adriani Martyris peccalis hominum exigentibus, ex diuino iudicio euenerit, omnibus Christianis tam praesentibus, quam futuris, compatienter proferimus, nam cum capella in honorem Beatae Virginis in saepe dicto Monasterio S. Adriani Martyris constructa, et pro conseruatorio bonorum eiusdem deputata , mcensa fuerunt lileralia monumenta Sanctorum regum , videlicet Stephani, et Ladislai , et aliorum quam plurimorum Principum, super collalionibus institutionibus, ipsi monasterio per eosdem factis , simul cum alys rebus Ecclesiasticis, scilicet crucibus, ornamentis, et plenariis auro etlapidibus pretiosis adornatis in eodem sunt eombusla. Tanto igiturmaximo periculo et damno facto Ecclesiarum dilapidationi, atque detrimento earumdem cotnpatientes, praetactum priuilegittm ipsius Domini Caroli regis laudandae memoriae, genitoris nostri charissimi, tenorem dictorum priuilegiorum ipsorum Sanctissimorum regum in se confirmatum continens, per dictum Nicolaum Abbatem , Capellanuin nostrum, nostro, omniumque Primatum re-